A devowte invocatyon and prayer of all the blessed names of our Lorde Jesu Chryste as we find them written ✠ in holy scripture.

Omnipotens ✠ Dominus ✠ Christus ✠ Messias ✠ Sother ✠ Emmanuel ✠ Sabaoth ✠ Adonay ✠ Unigenitus ✠ Via ✠ Vita ✠ Manus ✠ Homo[✠]usion ✠ Salvator ✠ Alpha ✠ et Omega ✠ Fons ✠ Origo ✠ Spes ✠ Fides ✠ Charitas ✠ Oza ✠ Agnus ✠ Oius ✠ Vitulus ✠ Serpens ✠ Aries ✠ Leo ✠ Vermis ✠ Primus ✠ Novissimus ✠ Rex ✠ Pater ✠ Filius ✠ Spiritus sanctus ✠ Ego sum ✠ Qui sum ✠ Creator ✠ Eternus ✠ Redemptor ✠ Trinitas ✠ Unitas ✠ Clemens ✠ Caput ✠ Otheotecos ✠ Tetragrammaton ✠

Ista nomina me protegant et defendant ab omni adversitate plaga et infirmitate corporis et anime, plene liberent et assistant michi in auxilium.

Ista nomina regum, videlicet Jaspar, Melchior, Balthasar. Et duodecim apostoli Domini nostri Jesu Christi : quorum nomina sunt hec. Petrus, Paulus, Andreas, Jacobus, Philippus, Jacobus, Symon, Thadeus, Thomas, Bartholomeus. Et quattuor evangeliste, quorum nomina sunt hec. Marcus, Matheus, Lucas, Johannes : michi assistant in omnibus necessitatibus meis : ac me defendant et liberent ab omnibus periculis, tentationibus et angustijs corporis et anime : et ab uniuersis malis presentibus, preteritis et futuris, me custodiant nunc et in eternum. [Amen. Oremus.]

O Domine Jesu Christe in tuam protectionem me indignum famulum tuum N. (vel famulam tuam N.) hodie et omni tempore committo in protectionem angelorum et archangelorum : in protectione apostolorum et prophetarum, martyrum, confessorum et virginum et in protectionem omnium sanctorum tuorum tali commissione qua commisisti sanctam virginem Mariam, matrem tuam, sancto Johanni evangeliste in cruce, taliter me indignum famulum tuum N. (vel famulam tuam N.) hodie et omni tempore custodire, benedicere, protegere et salvare digneris : a subitanea et improvisa morte et ab omni fantasmate diabolico et ab omnibus hostibus malis visibilibus et inuisibilibus. Amen. [Pater noster. Ave.]

Transcribed by E.T.H. III from Horae Eboracenses : The Prymer or Hours of the Blessed Virgin Mary, according to the Use of the Illustrious Church of York with other Devotions as they were used by the Lay-folk in the Northern Province in the XVth and XVIth Centuries published for the Surtees Society. London. 1920.

Advertisements

Leave a comment

Filed under Church Latin, Recusant History

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s